Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 1: Versus 5

Salmon autem genuit Booz.Christus est Salmon, id est,sensibilis,quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab,fames,velbeatitudo,velimpetus:quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quae nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judae sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quae principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est praesens saeculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis praedicationum circumvallatur, donecin novissima tubaomnes muri corruant, et novissima mors destruatur.Booz autem.Booz Christus de quo dicitur:Ecce Dominus Deus in fortitudine venietIsa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandusEx Ruth.Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiae:Emitte agnum, Domine, dominatorem terraeIsa. 16.. Per hanc semen Abrahae ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat.Ruth significat Ecclesiam quae est de Moab, id est de gentibus, quae ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahae: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis,quia nihil ad perfectum adduxit lexHebr. 7.. Ruthvidensvelfestinans;quia Ecclesia puro corde Deum videt quae festinat ad bravium supernae visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione.Jesse autem.Pater David saepius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia:Egredietur virga de radice JesseIsa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens:Ecce odor filii mei sicut odor agri pleniGen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit.Regem.Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et caeteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.
(* Traductions européennes)